monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 16, 4
Hinc vergente ad brumalem zonam signifero octavum Scorpionis signum a parte quam in medio Octobri, nonum Sagittarii ab ea quam in medio Novembri, decimum Capricorni ab ea quam in medio Decembri sol inhabitat caput attollit, et propterea, ut vulgo creditur, in octava sua parte, ut vero Aegyptus, mater artium, docet, aliquot partibus antea, brumali solstitio dedicat mansionem; dein, reverso ad altiora signiferi cursu circuli, undecimum Aquarii sidus a parte solari mediantis Ianuarii; duodecimum Piscium ab eadem parte Februarii verticem erigens, finitur in medio Martii, ubi Aries subsequens ortus sui pandit initium, si quidem omnia signa, etsi non formae figura, regionum tamen suarum coniunctione et computandi sibi ratione cohaerent, de quibus poeta: Idcirco certis dimensum partibus orbem, Per duodena regit mundi sol aureus astra.